Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo
quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen
quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam
domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non
aedificetur
super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium
robustarum timebit te
quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in
tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus
enim robustorum quasi turbo inpellens parietem
sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi
calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies
et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum
vindemiae defecatae
et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati
super omnes populos et telam quam orditus est super universas
nationes
praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus
lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de
universa terra quia Dominus locutus est
et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum
et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et
laetabimur in salutari eius
quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur
Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro
et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad
natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius
et munimenta sublimium murorum tuorum concident et
humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem